★ Find a new page on our Untranscribed Manuscripts list.
habeas, cum adverteris ad tantum me fecisse, quod in hâc re æquum
est pro utriusq? nostrum ætate, ut quæ intellexi tua proposita anteverterem. Mandata
tua quae ad gradum pertinent, ea quâ potui diligentiâ, exsecutus sum:
dolet vero me non posse renuntiare, quod tuis rationibus commodê
respondent. Quæ enim ad Gradum capessendum requiruntur sunt duo; Temporis præstitutio,
completio eorum quæ barbarâ voceod aiunt exercitia non : Hoc, <add>hujus quod
te non tangit tu non curas, non nimis severe exigitar adhibet oratio: Illud est quod te urit, in quod omnis pere
vis legum incumbit. ambienti Gradum Baccalaurei in Artibus prius asservandi
sunt ad minimum termini undecim, citra eum quo quis quod aiunt
matriculatus fuerit, cumque quo gradum suscipiati de duobus praeterea aliis
sine molestiâ dispensatum est: de tertio, non abse formulâ quâdam
quæ 40 circiter solidis constabit. Ad horum terminorum autumnalem
& hybernum asservandos requiritur 28 dierum commoratios
ad vernum 21, ad æstivum 14. miserum est, Tempus, non sunt
posse comprimi sicut aër, & in spatium angustius <del,>tridi adigi. Quod si
ullis sectinis fieripotuesset, profecto hæ non defuissent. Post susceptum Baccalaureatum
nihil ultra est, quod multum exhibeat molestiæ: duodecimo
termino Magistratus licet ambire, in quibus annumeratur is quo
quis priorem gradum susceperit, sex quocunque modo datur transilire est,
quattuor modo integri necessario igitur tantumodo sunt asservandi, forsan et sufficiant tres tantum.
verum ubique intelligendum est velim, non de tempore, sed de volâ commoratione
dispensari.
Identifier: | JB/537/210/002"JB/" can not be assigned to a declared number type with value 537. |
|||
---|---|---|---|
1767-??-?? |
|||
537 |
|||
210 |
|||
002 |
|||
Correspondence |
|||
Jeremiah Bentham |
|||