★ Keep up to date with the latest news - subscribe to the Transcribe Bentham newsletter; Find a new page to transcribe in our list of Untranscribed Manuscripts
Sperne Voluptates, nocet empta dolore Volumptas.
Inter omnes generis humani imprudentias, omnesque
vanas hominum consectationes, nihil magis mirum mihi
videtur, Academici, quam homines iis modis summam
felicitatem assequi putare, qui non modo non voluptatem
sed contra, dolorem nunquam non afferunt. Hoc enim
homine indignum videtur, ut pote qui est rationis ——
particeps, per quam consequentias cernit, causas rerum
videt, & res inter se comparando, quod bonum est eligere,
quod malum est vitare potest: Bestiae attamen quae sensu
tantum moventur, nocitura cavent, fugiuntque, et —
quaecunque futurum afferant dolorem, ea sanguine —
viperine cautius vitant. Homo autem qui ob rationis
facultatem, se belluis praestare jactat, quae illa —
sapienter fugiunt, avidissime cupit, ardentissime petit,
et Stullissime persequitur. O caeca hominum dementia!
rationis, ducis optimae consilium spernere, inque —
ruinam praecipites dare sese, certam, manifestam!
Hoceine est belluis prestare? Haeccine illa tam ——
jactata sapientia? Proh pudor! hoc est insanire; —
optimum pretiosissimumque Numinis donum, tam —
dementibus, tam nefariis, tam impiis abuti modis. Hoc
vero certo certius apparet, quandocunque in homimum
Identifier: | JB/537/121/001 "JB/" can not be assigned to a declared number type with value 537.
|
|||
---|---|---|---|
1761-01-27 |
|||
537 |
"Sperne Voluptates, nocet empta dolore Voluptas" |
||
121 |
|||
001 |
|||
Copy/fair sheet |
|||
Jeremy Bentham |
|||