★ Keep up to date with the latest news - subscribe to the Transcribe Bentham newsletter; Find a new page to transcribe in our list of Untranscribed Manuscripts
oblectamenta oculos vertimus. Tota Voluptarij vita ——
insania est. Dum fallacibus voluptatis bladitijs —
sese omnino dedit non modo non fugiens, sedetiam —
ultro aggrediens serpentem sub herbâ latitantem, —
pro gaudijs curas, pro felicitate sibi dolorem parat.
Cur maectium memorem qui inter nocturnas libidines
et obscaena convivia summam felicitatem quaerit? cur
helluonem, qui ventri luxuriaeque deditus tempus ——
pretiosissimum qulam voracem saturando consumit?
cur vero illum, cui aleâ damnosâ totas fallere noctes
maximum videtur Guadium fortunis salute, famâque,
pereuntibus? Huic gravis siccedit dolor, noctes insomnes,
& pannosa paupertas. Cur avarum cujus solum est conamen,
divitias inulites per fas nefasq, accumulare? hujus vero
miseriae unicuique satis Manifestae sunt quoniam —
auratas sibi coacervat aerumnas, quibus uti morte efet
acerbius. Cur has, inquam Stultas memorem voluptates,
cum multo ineptior, multo dementior, multo insanior
adhuc manet? Ebrietas omnium falsarum voluptatum
fallacissima! Haec certe homines maxime insanos
arguit, qui dum dulcibus Bacchiiabutantur muneribus,
suam jactatam rationem (sine quâ nihil gratum
est aut jucundum) vino stultissime immergunt. Animum
licet modicus exhilaret Liber, curasque mordaces solvat,
nimium certe merum nihil boni aut voluptatis —
Identifier: | JB/537/121/002 "JB/" can not be assigned to a declared number type with value 537.
|
|||
---|---|---|---|
1761-01-27 |
|||
537 |
"Sperne Voluptates, nocet empta dolore Voluptas" |
||
121 |
|||
002 |
|||
Copy/fair sheet |
|||
Jeremy Bentham |
|||