★ Keep up to date with the latest news - subscribe to the Transcribe Bentham newsletter; Find a new page to transcribe in our list of Untranscribed Manuscripts
habet. Vino pulcherrima perit forma, vino validissima
corrumpitur aetas. haec vero maxima vocatur ——
voluptas. cuivis autem aequo'rerum aestimatori, satis
manifeste apparebit quam multa quantaque —
infelicitas ebrietatem nunquam non comitatur. —
Simul ac vino aliquis calefactus est, membra fiunt
gravia, pedes vacillanti officia consueta praestare —
nequcunt, lingua balbutit, in ore vox haeret, mens et
Ratio jacent, humidinant oculi, horribilis fit ——
clamor, mox aspera crebescunt Jurgia; Faedus —
succedit vomitus, & gravis dolor, torpentque membra
omnia. Haec est tota ebrij Voluptas, quam nemo —
certe' sanus ad felicitatem aliquid pertinere dicet,
amotâ enim ratione, divinae illâ aurae particulâ
nil miserius, nihil homine infelicius esse duco. —
Ebrij autem ration vino ita sepulta jacet, ut quid
dicit, quid agit, quid videt ignorat. In quo igitur —
Ebrietatis constat Felicitas? hominem certe bestijs
inferiorem reddeet Quae si .. sit voluptas ——
voluptas est vel ipsis bestijs indigna. — Spernite
igitur, Academici, voluptates omnium vero maxime
Ebrietatem. haec enimcum quovis homine sit —
indigna, libero tamen, generoso, & precipue Academico
summo est dedecori.
habita in Aula Coll. Reg. Axon.
27 Junij 1761
Bentham
Identifier: | JB/537/122/001 "JB/" can not be assigned to a declared number type with value 537.
|
|||
---|---|---|---|
1761-01-27 |
|||
537 |
"Sperne Voluptates, nocet empta dolore Voluptas" |
||
122 |
|||
001 |
|||
Copy/fair sheet |
|||
Jeremy Bentham |
|||