★ Keep up to date with the latest news - subscribe to the Transcribe Bentham newsletter; Find a new page to transcribe in our list of Untranscribed Manuscripts
habeas, cum adverteris id tantum me fecisse, quod in hac re aequum
est pro utriusque nostrum aetate, ut quae intellexi tua proposita anteverterem. Mandata
tua quae ad gradum pertinent, ea qua potui diligentia, exsecutus sum:
dolet vero me non posse renuntiare, quod tuis rationibus commode
respondent. Quae enim ad Gradum capessendum requiruntur sunt duo; Temporis praestituti
completio, eorum quod barbara voce</del> od aiunt exercitia non : Hoc, hujus quod
te non tangit tu non curas, non nimis severe exigitar adhibet oratio: Illud est quod te urit, in quod omnis pene
vis legum incumbit ambienti. Gradum Baccalaurei in Artibus prius asservandi
sunt ad minimum termini undecim, citra eum quo quis quod aiunt
matriculatus fuerit, eumque quo gradum suscipiati de duobus praeterea aliis
sine molestia dispensatum est: de tertio, non sine formula quadam
quae 40 circiter solidis constabit. Ad horum terminorum autumnalem
& hybernum asservandos requiritur 28 dierum commoratio,
ad vernum 21, ad aestivum 14. miserum est, Tempus, non sunt
posse comprima sicut aer, & in spatium angustius tridi adigi. Quod si
ullis iacturis
fieri potuerit, profecto hae non defuissent. Post susceptum Baccalaureatum
nihil ultra est, quod multum exhibeat molestiae: duodecimo
termino Magistratus licet ambire, in quibus annumeratur is quo
quis priorem gradum susceperit, sex quocunque modo datur transilire est,
quattuor modo integri necessario igitur tantumodo sunt asservandi, forsan et sufficiant tres tantum.
verum ubique intelligendum est velim, non de tempore, sed de sola commoratione
dispensari hunc transitum, inito calculo brevi . At mehercule praceceptor sibi tribuendus quærendus instituendusest: scilicet, qui
Identifier: | JB/537/210/002 "JB/" can not be assigned to a declared number type with value 537.
|
|||
---|---|---|---|
1767-??-?? |
|||
537 |
|||
210 |
|||
002 |
|||
Correspondence |
|||
Jeremiah Bentham |
|||