★ Keep up to date with the latest news - subscribe to the Transcribe Bentham newsletter; Find a new page to transcribe in our list of Untranscribed Manuscripts
Ultimum judicium
Jam prope tempus adest Domini quo Filius alto
A cælo veniet magno splendore nitescens,
Terribilis visu, liquidumque per aëra volans,
Ejus ad adventum montes dare terga videntur;
Perficiunt in se concussæ fulmina nubes
Cernitur haud ullo sua pristina forma teneri.
Tune adventuros accerset Buccina cunctos
Omni à parte orbis, tune immensa Æquora reddent
Defunctos, Domino justo responsa daturos
De factis quæ fecerunt dum vita manebat.
Perfundunt Pauci grates, quod Numina tantum
Donum ferre sinent illis,, magnoque favore
Quomodo mandatum docuere implere piisque
Quod donaverunt esse illis gaudia tanta.
Nec tamen his dignus terror deest, sed quatit art
Attonitos, ambas palmasque ad sidera tollunt.
At contrà Injusti concussi territa membra
Pallentes, dignas ob crimina plurima pœnas
Iratumque Deum metuunt: tune fata dolentes
Dura, exoptabunt non offendisse Magistrum
Olim elementem nimium, sed denique justum.
Tunc frustra optabunt non erravisse nefaudi
A calle augusto veri, semperque benignum
Se coluisse Deum, memorabunt tanta bonorum
Gaudia, sed magnam dant ipsa ob gaudia pœn
Cum Christus Domini soboles tunc judicat illos
Dividit injustos æquè, justosque vocatos;
Hos locat ad dextram, lævam illi jure capessunt
Ut pastor tenerâ fidelis ab ove capellam
Identifier: | JB/009/132/001 "JB/" can not be assigned to a declared number type with value 9.
|
|||
---|---|---|---|
009 |
|||
132 |
Ultimum Judicium |
||
001 |
|||
Correspondence |
1 |
||
A1 |
|||
3433 |
|||